Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 106 Cic. Luc. 108 () >>Cic. Luc. 110

107'Quid [Note] fiet artibus?' Quibus? [Note] iisne quae [Note] ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis [Note] quae tantum id quod videtur secuntur nec habent [Note] istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?

Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam [Note] omnes praeter eum Stoici certissimam [Note] putant, vera esse <responsa> haruspicum [Note] auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineatquod is potest facere vel [Note] de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod positum [Note] vel inprobare vel adprobare possit, dubitare [Note] non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi. 108Alterum est quod negatis [Note] actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim

-- --

videri oportet, [Note] in quo sit [Note] etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem omnia si visa tollantur.

ch. 34hac de re in utramque partem 5et dicta sunt [Note] et scripta multavide superiore†, [Note] sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum [Note] a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 106 Cic. Luc. 108 () >>Cic. Luc. 110

Powered by PhiloLogic